"Graecanicam saltantes Pyrrhicam, dispositis ordinationibus, decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem flexi, nunc in obliquam seriem connexi, nunc in quadrum cuneati, nunc inde separati, &c."
"Postea habent ornamentum capitis, quod vocant botta, quod fit de cortice arboris vel alia materia, quam possunt inuenire, leuiore: et est grossum et rotundum, quantum potest duabus manibus complecti; longum vero vnius cubiti et plus, quadrum superius, sicut capitellum vnius columnæ."
"Super caput vero habent vnum quid rotundum de viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad vnam vlnam, et in summitate desinit in quadrum: et ab imo vsque ad summum in amplitudine semper crescit, et in summitate habet virgulam vnam longam et gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam: et est assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros."